Navigatie: Home >

Lex Ecclesiae Fundamentalis seu Ecclesiae Catholicae Universae Lex Canonica Fundamentalis

Titulus I
De Ecclesia


Canon 1

§ 1 Unica est Christi Ecclesia, quam in Symbolo unam, sanctam, catholicam et apostolicam profitemur, quam Salvator noster, post resurrectionem suam Petro pascendam tradidit, eique ac ceterisii Apostolis diffundendam et regendam commisit. Haec Christi Ecclesia, quae est novus Dei populus a Spiritu Sancto congregatus, in Ecclesia catholica subsistit.

§ 2 In Ecclesia aliqui christifideles ex divina institutione constituuntur ministri qui sacra qua per ordinationem instruuntur potestate deputantur ut in persona Christi et Eius auctoritate sint pastores, qui ministerio verbi et sacramentorum, Sacrificio imprimis Eucharistico nomine totius populi Dei oblato, atque regimine populum Dei aedificant et efforment.

Canon 2
§ 1 Ecclesia Christi universa in particularibus Ecclesiis et ex iisdem exsistit, ita ut sit etiam Corpus Ecclesiarum, quae singulae sunt portio populi Dei, sub Episcopo proprio una cum presbyterio per Evangelium et Eucharisticam in Spiritu Sancto congregata, in qua vere inest, operatur et crescit una, sancta, catholica et apostolica Ecclesia.

§ 2 Variae Ecclesiae particulares in plures coniunguntur coetus organice constitutos, quorum quidem praecipui sunt Ecclesiae sui iuris secundum ritum, disciplinam atque propriam, infra supremam Ecclesiae auctoritatem, hierarchicam ordinationem praesertim inter se distinctae.
Quae omnes, salva quidem fidei unitate et unica divina constitutione Ecclesiae universae, propria gaudent disciplina, proprio liturgico usu atque proprio theologico spiritualique patrimonio.

§ 3 Diversae quae in variis Ecclesiis ritualibus sui iuris habentur Ecclesiae particulares coniunguntur in provincias ecclesiasticas; quae provinciae ecclesiasticae et ipsae in regiones ecclesiasticas coniungi possunt, ad normam iuris.

§ 4 Ecclesia Christi hac in terra peregrinans, cum humanae condicionis sit consors, perennem persequi debet sui reformationem, qua fidelitatem erga suam vocationem semper augeat; ideoque, omnes ´ut unum sint´, etiam Ecclesiaev particulares coetusque ex iisdem constituti, servando (quidem) legitimas in moribus, in ecclesiastica disciplina, immo et in unius doctrinae enuntiandae ratione varietates, omni ope satagant ut unitatem in fide et caritate Christi semper servent eamque, si quaedam minus vera et accurata irrepserint, restituant.

Caput I
De Christifidelibus omnibus


Articulus 1
De hominum ad Ecclesiam vocatione eique incorporatione


Canon 3
Ecclesia omnium et singulorum hominum, utpote ad imaginem Dei creatorum, dignitatem humanae personae propriam recognoscit et profitetur, itemque officia et iura quae ex eadem profluunt agnoscit atque etiam, omnium hominum vocationis ad salutem ratione, etiam tuetur.

Canon 4
§ 1 Ad Christi Ecclesiam cuncti vocantur homines; omnes quidemvi veritatem quaerere et ad Christi Ecclesiam quam cognoscant accedere tenentur; libertate cum polleant ideoque in accedendo ad Ecclesiam ab omni coactione humana immunes esse debent.

§ 2 Integrum est omnibus hominibus rite dispositis ut recipiantur in Christi Ecclesiam, cui, vi divinae missionis ipsi concreditae, obligatio est eos in christifidelium communitatem assumendi.

Canon 5
Baptismo homo Ecclesiae Christi incorporatur et in eadem constituitur persona,
cum officiis et iuribus quae christianis, attenta quidem eorum conditione, sunt propria, quatenus in ecclesiastica sunt communione atque nisi obstet lata legitime sanctio.

Canon 6
Plene in communione Ecclesiae catholicae his in terris sunt illi baptizati qui in eius compage visibile, cum Christo(, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente,) iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis.

Canon 7
§ 1 Qui, Ecclesiis aut communitatibus ab Ecclesia catholica seiunctis adscripti, in Christum credunt et baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non plena, constituuntur; ideoque christiano nomine iure decorantur, et a filiisx Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur.

§ 2 Iidem ordinationibus mere ecclesiasticis directe obligari non intelliguntur, nisi aliud statuatur.

Canon 8
§ 1 Qui Evangelium nondum acceperunt et baptizati non sunt, licet ad eam diversis rationibus ordinentur, ad Ecclesiam non pertinent ideoque eius ordinationibus mere ecclesiasticis non ligantur.

§ 2 Speciali cum eadem con(n)ectuntur ratione catechumeni, qui nempe, Spiritu Sancto movente, explicita voluntate ut Ecclesiae incorporentur expetunt, ideoque hoc ipso voto, sicut et vita fidei, spei et caritatis quam agant, coniunguntur cum Ecclesia, quae eos iam ut suos fovet.

§ 3 Cathechumenorum specialem curam habet Ecclesia atque, dum eos ad vitam ducendam evangelicam invitat eosque ad sacros ritus celebrandos introducit, eisdem varias iam largitur praerogativas quae christianis sunt propria.

Articulus 2 De christifidelium officiis et iuribus fundamentalibus

Canon 9
Inter christifideles omnes, ex eorum in Christo regeneratione, vera viget aequalitas quoad dignitatem et quoad actionem, qua cuncti, unusquisque quidem secundum propriam condicionem propriumque munus, ad aedificationem Corporis Christi cooperantur.

Canon 10
Omnes christifideles (in populo Dei congregati)ad sanctam, iuxta propriam (cuiusque) condicionem, vitam ducendam atque ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem promovenda(m) vires suas conferre debent.

Canon 11
Omnes christifideles officium habent et ius adlaborandi ut divinum salutis propositum ad universos homines omnium temporum et ubique terrarum magis magisque perveniat.

Canon 12
§ 1 Quae sacri Pastores, utpote Christum repraesentantes, tamquam fidei magistri declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, christifideles, propriae responsabilitatis conscii, christiana oboedientia sectari tenentur.

§ 2 Christifidelibus integrum est ut necessitates suas, praesertim spirituales, et optata sua Ecclesiae Pastoribus patefaciant.

§ 3 Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis est ius, immo et aliquando officium, ut sententiam suam de his quae ad bonum Ecclesiae pertinent sacris Pastoribus manifestent atque, salva fidei morumque integritate et attentis communi utilitate necnon personarum dignitate, christifidelibus notam faciant.

Canon 13
Ius est christifidelibus ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis, verbi Dei praesertim et sacramentorum, adiumenta a sacris Pastoribus accipiant.

Canon 14
Ius est christifidelibus ut cultum Deo persolvant iuxta praescripta proprii ritus a legitimis Ecclesiae Pastoribus adprobati, utpote propriam vitae spiritualis formam sequantur, doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam.

Canon 15
Integrum est christifidelibus(, sive clericis sive laicis,) ut libere condant atque moderentur consociationes, quibus fines (prosequuntur) caritatis vel pietatis, quorum prosecutio non uni Ecclesiae auctoritati natura sua reservatur, quibusve vocationem christianam in mundo fovendam (intendunt), utque conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos.

Canon 16
Christifideles cuncti, quippe qui in Ecclesiae missione participent, ius habent ut propriis etiam inceptis, unusquisque secundum proprium statum et propriam condicionem, apostolicam actionem promoveant vel sustineant; nullum tamen inceptum nomen catholicum sibi vindicet, nisi consensus accesserit competentis auctoritatis ecclesiasticae.

Canon 17
§ 1 Christifideles, quippe qui baptismo ad vitam doctrinae evangelicae congruentem ducendam vocentur, ius habent ad educationem christianam, qua ad maturitatem humanae personae prosequendam atque simul ad mysterium salutis cognoscendum et vivendum rite instruantur.

§ 2 Parentes, cum vitam filiis contulerint, (primi et praecipui eorum sunt educatores, qui nempe prolem educandi) gravissima obligatione tenentur et iure gaudent eos educandi; parentum christianorum ideoxx imprimis est christianam filiorum educationem secundum doctrinam ab Ecclesia traditam curare.

Canon 18
Qui disciplinis sacris incumbunt iusta libertate fruuntur inquirendi necnon mentem suam prudenter aperiendi in iis in quibus peritia gaudent, servato (quidem) debito erga Ecclesiae magisterium obsequio.

Canon 19
Christifideles omnes iure gaudent ut a quacumque coactione sint immunes in statu vitae eligendo.

Canon 20
Nemini licet bonam famam qua quis gaudet illegitime laedere.

Canon 21
Christifidelibus ius est ut poenis canonicis non plectantur, nisi ad normam legis.

Canon 22
§ 1 Christifidelibus competit ut iura quibus in Ecclesia gaudent legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico, ad normam iuris.
§ 2 Christifidelibus ius est quoque ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti vocentur, iudicentur servatis iuris praescriptis, cum aequitate applicandis.

Canon 23
Christifideles obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut eidem praesto sint quae ad cultum divinum, ad opera apostolica et caritatis et ad honestam ministrorum sustentationem necessaria sunt (media).

Canon 24
§ 1 In iuribus suis exercendis christifideles tum singuli tum in consociationibus adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae necnon iurium aliorum atque suorum erga alios officiorum.

§ 2 Ecclesiasticae auctoritati competit intuitu boni communis exercitium iurium quae christifidelibus sunt propria moderari vel legibus irritantibus et inhabilitantibus restringere.

Articulus 3 De christifidelium ratione status diversitate

Canon 25
§ 1 Ex divina institutione, sunt in Ecclesia aliqui minstri qui sacra ordinatione ministri sacri constituuntur et alii christifideles, qui et laici nuncupantur.

§ 2 Ex utraque hac parte habentur christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum per vota aut alia sacra ligamina, ab Ecclesia agnita et sancita, suo peculiari modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae prosunt; quorum status, licet ad Ecclesiae structuram hierarchicam non spectet, ad eius tamen vitam et sanctitatem pertinet.

Canon 26
Sacri Ecclesiae ministri, quippe qui ordinatione sacra ad divina ministeria mancipentur, nomine atque auctoritate Christi docendo, sanctificando et regendo, populum Dei, recognitis quidem ministrationibus et charismatibus, pascunt, ut cuncti ad commune opus, mandatum nempe caritatis, implendum cooperentur.

Canon 27
Qui consilia evangelica per vota aliave sacra ligamina publice profitentur, speciali modo Ecclesiae bono se devovent, secundum formam propriae vocationis
adlaborantes ut Regnum Dei in animis radicetur et roboretur atque ad omnes dilatetur, atque bona caelestia iam in hoc saeculo quadantenus praesentia coram omnibus credentibus manifestentur.

Canon 28
§ 1 Christifideles laici, qui non peculiari modo publice Deo consecrantur, ratione baptismi quo Christo configurantur atque confirmationis qua in fide roborantur, missionem participant salvificam Ecclesiae, cuius in muneribus exercendis propriam habent partem.

§ 2 Huic salvificae missioni adlaborant etiam, cum in rebus temporalibus gerendis et muneribus saecularibus exercendis, Christi testimonium reddunt, res nempe temporales secundum Deum ordinantes.

Caput II
De Ecclesiae structura Hierarchica


Articulus 1 De Summo Pontifice deque Collegio Episcoporum

Canon 29
§ 1 Dominus Iesus Christus, Ipse quidem Ecclesiae suae Caput invisibile summusque angularis lapis ac aeternus Pastor manens, Ecclesiae
suae pastores esse voluit Apostolos, eisque praeposuit Petrum, ut universo caritatis coetui praesideret atque perpetuum ac visibile unitatis fidei et communionis esset principium et fundamentum.

§ 2 Ecclesiae romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, Collegii Episcoporum est Caput Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor; qui ideo vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia(m) gaudet ordinaria potestate, quam semper libere exercere valet.

§ 3 Una cum Romano Pontifice ceteri Episcopi, in quibus nempe omnibus perseverat munus pascendi Ecclesiam omnibus Apostolis concessum, et successoribus eorum transmittendum, Corpus constituunt seu Collegium Episcoporum, cuius Caput est Summus Pontifex, Petri successor, et cuius membra sunt Episcopi vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii Capite et membris; quod Collegium Episcoporum, in quo Corpus apostolicum continuo perseverat, una cum Capite suo, et numquam sine hoc Capite, subiectum quoque supremae et plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit, quae quidem potestas nonnisi consentiente Romano Pontifice exerceri potest.

Canon 30
§ 1 Plenam et supremam in Ecclesia potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima electione ab ipso acceptata una cum episcopali consecratione. Quare, eandem potestatem obtinet a momento acceptationis electus ad Summum Pontificatum qui episcopali charactere insignitus est; a momento vero consecrationis episcopalis qui electus et acceptans eodem charactere non gaudet.

§ 2 Si contingat ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet, ad validitatem requiritur ut renuntiatio libere fiat et rite manifestetur, non vero ut a quopiam acceptetur.

Canon 31
§ 1 Romanus Pontifex, quippe qui tamquam omnium fidelium pastor ad bonum Ecclesiae universae et ad bonum singularum Ecclesiarum missus sit, vi huius sui muneris, non modo in universam Ecclesiam potestate gaudet, sed et super omnes Ecclesias particulares earumque coetus ordinariae potestatis obtinet principatum, quo quidem insimul roboratur atque vindicatur potestas propria, ordinaria et immediata qua in Ecclesias particulares suae curae commissas Episcopi pollent.

§ 2 Romanus Pontifex in munere supremi Ecclesiae Pastoris explendo, communione cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus; ipsi ius tamen est, iuxta Ecclesiae necessitates, determinare modum, sive personalem sive collegialem, huius muneris exercendi.

§ 3 A sententia Romani Pontificis non datur appellatio.

Canon 32
§ 1 In eius munere supremi Ecclesiae Pastoris exercendo, Romano Pontifici praesto sunt Episcopi, qui auxilio ei esse valent variis rationibus, inter quas est Synodus Episcoporum, coetus scilicet in quo Episcopi ex diversis orbis regionibus selecti statis temporibus conveniunt.

§ 2 In eodem munere exercendo, Romano Pontifici praeterea auxilio sunt Patres Cardinales, necnon aliae personae itemque varia secundum temporum necessitates instituta; quae personae omnes et instituta, nomine et auctoritate Ipsius, munus sibi commissum explent, in bonum omnium Ecclesiarum, iuxta normas iure definitas.

Canon 33
Sede romana vacante aut prorsus impedita, supremi Pastoris muneris exercitium suspenditur et nihil innovetur in Ecclesiae universae regimine: serventur autem leges speciales pro iisdem adiunctis iam latae.

Canon 34
§ 1 Episcopi ipsa episcopali consecratione recipiunt, cum munere sanctificandi, munera quoque docendi et regendi, quae tamen natura sua nonnisi in hierarchica communione cum Collegii Capite et membris exercere possunt.

§ 2 Quoad universam Dei Ecclesiam, Episcopi, sollicitudinis omnium Ecclesiarum participes, in communione et sub auctoritate Summi Pontificis, munus suum episcopale magisterii et regiminis exercent omnes uniti in Collegio seu Corpore.

Canon 35
§ 1 Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio oecumenico.

§ 2 Eandem potestatem exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum actionem, quae uti talis a Romano Pontifice sit indicta aut libere recepta, ita ut verus actus collegialis efficiatur.

§ 3 Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae seligere et promovere modos quibus Episcoporum Collegium munus suum quoad universam Ecclesiam collegialiter exerceat.

Canon 36
§ 1 Unius Romani Pontificis est Concilium oecumenicum convocare, eidem per se vel per alios praesidere, item Concilium transferre, suspendere vel dissolvere, eiusque decreta approbare.

§ 2 Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio tractandas determinare atque ordinem in Concilio servandum constituere; propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres Concilii alias addere possunt, ab eodem Romano Pontifice probandas.

Canon 37
§ 1 Ius est et officium omnibus et solis Episcopis qui membra sint Collegii Episcoporum, ut Concilio oecumenico cum suffragio deliberativo intersint.

§ 2 Ad Concilium oecumenicum insuper alii aliqui, qui episcopali dignitate non sint insigniti, vocari possunt a Suprema Ecclesiae auctoritate, cuius est eorum partes in Concilio determinare.

Canon 38
Si contingat Apostolicam Sedem durante Concilii celebratione vacare, ipso iure hoc intermittitur, donec novus Summus Pontifex illud continuari iusserit aut dissolverit.

Canon 39
§ 1 Concilii oecumenici decreta vim obligandi non habent nisi quae, una cum Concilii Patribus, a Romano Pontifice approbata, ab eodem fuerint confirmata et eius iussu promulgata.

§ 2 Eadem confirmatione et promulgatione, vim obligandi ut habeant, egent
decreta quae ferat Collegium Episcoporum, cum actionem proprie collegialem ponat iuxta alium a Romano Pontifice indictum vel libere receptum modum.

Articulus 2 De Patriarchis et de Archiepiscopis Maioribus

Canon 40
§ 1 In Ecclesiis Orientalibus sui iuris Patriarcha in omnes Episcopos, haud exceptis Metropolitis, clerum et populum potestate gaudet secundum antiquas traditiones et Synodorum Oecumenicorum decreta, iuxta normas a Suprema Ecclesiae auctoritate probatas.

§ 2 Patriarcha cum suo Synodo superiorem constituit instantiam pro quibusvis negotiis patriachatus, non secluso iure constituendi novas eparchias atque nominandi episcopos sui ritus intra fines territorii patriarchalis, salvo inalienabili Romani Pontificis iure in singulis casibus interveniendi.

Canon 41
Quae de Patriarchis sunt statuta vim habent quoque ad normam iuris de Archiepiscopis Maioribus, qui universae cuidam Ecclesiae orientali sui iuris praesunt.

Canon 42
Erectio novi Patriarchatus vel Archiepiscopatus Maioris, ubi opus sit, unice suprema Ecclesiae auctoritati reservatur.

Articulus 3 De Episcopis singulis

Canon 43
§ 1 Singuli Episcopi, quibus alicuius Ecclesiae particularis cura commissa est, eidem ut vicarii et legati Christi praesunt, atque, sub auctoritate supremae potestatis, portionem populi Dei sibi concreditam ut proprii, ordinarii et immediati pastores pascunt, munera docendi, sanctificandi et regendi in eam exercentes.

§ 2 Episcoporum missio canonica, qua quidem sacra, quam consecratione episcopali
receperunt, potestas ad populi Dei portionem pascendam fit ad actum expedita, obtineri potest per legitimas consuetudines, a suprema Ecclesiae potestate
non revocatas, vel per leges ab eadem auctoritate latas aut agnitas, vel directe per actum particularem Romani Pontificis; quo renuente seu communionem apostolicam denegante, Episcopi in officium assumi aut in eo permanere nequeunt.

Canon 44
§ 1 Omnes et singuli Episcopi, (etiam mere titulares,) qua Collegii episcopalis membra et legitimi Apostolorum successores, ex Christi institutione et praecepto, sollicitudine tenentur pro universa Ecclesia ideoque operam impendere debent ut fides propagetur eiusque unitas servetur, ut disciplina quae cunctae Ecclesiae est communis promoveatur utque illis praesertim Ecclesiis quae peculiaribus in necessitatibus versantur, spiritualibus aut temporalibus, auxilio sint.

§ 2 Singuli tamen Episcopi regimen pastorale de quo in can. 43 neque in Ecclesias quarum cura ipsis non est commissa neque in Ecclesiam universam habent.

Canon 45
Ad normam iuris praescriptorum, Episcopi aliqui coniuncta etiam opera, immo vel collegiali modo procedentes, quibusdam diversarum Ecclesiarum necessitatibus communibus provident.

Articulus 4 De presbyteris et diaconis

Canon 46
§ 1 Presbyteri sacramento Ordinis veri consecrantur Novi Testamenti sacerdotes, qui unum sacerdotium Christi Capitis cum Episcopo participant et exercent, atque, uti Ordinis episcopalis providi cooperatores, ipsius Christi constituuntur ministri, qui sacra ordinatione deputantur ut Dei verbum annuntient, Sacrificium offerant et peccata remittant aliisque sacerdotalibus officiis publice pro hominibus fungantur.

§ 2 Presbyteri, quippe qui sacra ordinatione atque missione quam ab Episcopis recipiunt ipsius Christi ministerium participent, in hoc ministerio exercendo, sub auctoritate sui quisque Episcopi, suam habent partem atque propria responsabilitate communitates christianas sibi comissas pascunt aliave officia sibi concredita adimplent.

Canon 47
Cum Ordinis episcopalis cooperatores sint constituti, presbyteri sive dioecesani sive, quatenus in cura animarum apostolatusque operibus exercendis partem habent, sodales Institutorum vitae consecratae, in exercendo ministerio ab Episcopo pendent, et Episcopus eos habet ut necessarios adiutores et consiliarios in ministerio et munere docendi, sanctificandi et regendi populum Dei.

Canon 48
Presbyteri, (utpote per Ordinationem in Ordine presbyteratus constituti,) omnes inter se intima fraternitate sacramentali con(n)ectuntur; qui vero servitio certae Ecclesiae particularis sub Episcopo eiusdem proprio addicuntur, diversis quidem officiis mancipati sed unum pro hominibus sacerdotale ministerium gerentes, unum cum Episcopo efformant presbyterium, cuius est modis iure determinatis Episcopo in populo pascendo adiutorio esse.

Canon 49
Episcopi et presbyterorum, in munere ipsis commisso perfungendo, adiutores sunt diaconi, gratia nempe Ordinis roborati et habiles effecti qui,
In communione cum Episcopo eiusque presbyterio, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis, populo Dei inserviant, variaque munera exerceant prout eis a competenti auctoritate assignatum est.

Caput III De Ecclesiae missione atque con(n)exis eidem iuribus

Canon 50
§ 1 Ecclesia, quae est communitas spiritualis fidelium, his in terris in societatem hierarchice ordinatam constituta est ad regnum Dei, a Christo inchoatum, assistente et vivificante Sancto Spiritu, ulterius in hoc mundo dilatandum, donec in fine saeculorum in Ipso consummetur.

§ 2 Ecclesia igitur missionem habet sibi propriam, non quidem ordinis politici, oeconomici vel socialis, sed ordinis religiosi, cuius ratione munus sibi vindicat afferendi lucem et vires quae hominum communitati, secundum legem divinam constituendae ac firmandae, inservire possunt(, firmo quidem praescripto can. 57, § 2).

Canon 51
§ 1 Ecclesia temporalium rerum societatumque ordinis temporalis propriam agnoscit autonomiam, cuius ratione, servato quidem ordine a Creatore in ipsa rerum natura condito, res creatae et ipsae societates temporales propriis legibus valoribusque gaudent, secundum quos homines, agnitis (quidem) et firmis inalienabilibus personae humanae iuribus, ordinem temporalem libere exstruunt; christifideles quidem, prae aliis laici, iuxta propriam vocationem,
curent ut secundum Deum ordinentur res terrenae atque ipsae consortiones temporales.

§ 2 Cum vi suae naturae et missionis ad nullam alligetur peculiarem culturae humanae formam, ad nullam etiam politicum, oeconomicum vel sociale systema, Ecclesia, ex hac sua universalitate, ligamen inter diversae hominum communitates et nationes exsistere potest, praesertim ubi ipsae eidem fidant eiusque veram libertatem ad suam missionem adimplendam agnoscant.

Canon 52
Ecclesia, evangelicae veritati fidelis, libertatem religiosam, tamquam hominis dignitati et Dei revelationi consonam, agnoscit atque vindicat omnibus hominibus, qui quidem, tum singuli tum inter se consociati, ab omni coactione ex parte sive singulorum sive coetuum socialium et cuiusvis potestatis humanae immunes esse debent ut secundum suam conscientiam vitam religiosam, privatim et publice, intra debitos limites ducere valeant.

Canon 53
§ 1 Ecclesiae ius est ut ea semper fruatur libertate, quam salus hominum curanda requirit; in sua missione adimplenda, plena et perfecta gaudere debet libertate
atque independentia a quacumque humana potestate, atque nemini licet huius missionis exercitium directe vel indirecte impedire.

§ 2 Eam libertatem quoque sibi vindicat Ecclesia quae sibi competit quatenus est societas hominum qui iure gaudent vivendi in societate civili secundum fidei christianae praescripta atque ideo recipiendi omnia quae ipsis praebet Ecclesia salutis media.

Canon 54
§ 1 Libertas in re religiosa principium est fundamentale quo relationes Ecclesiam inter et potestates publicas totumque civilem ordinem reguntur.

§ 2 Ecclesia et societas politica in proprio ordine sunt ab invicem independentes et autonomae; utraque, licet certos habeat quibus contineatur terminos, sua cuiusque natura et missione definitos, in suo genere est
suprema.

§ 3 Quoniam autem ambae, licet diversa ratione, eorundem hominum vocationi personali et sociali inserviunt, munus suum proprium in membrorum suorum bonum efficacius adimplent, cum sanam cooperationem, quantum id locorum temporumque adiuncta suadeant, aut sinant, inter se colant.

Canon 55
§ 1 Ecclesia, personam quidem habens in societate gentium universali, in eadem cum societatibus civilibus vires coniungit ad iustitiam, cooperationem, concordiam et pacem inter omnes gentes fovendas.

§ 2 Huius quidem societatis gentium operas et actiones Ecclesia participat tantum in causis quae ad missionem suam spiritualem pertinent, praesertim ad pacem in spiritu Evangelii in mundo fovendam.

TITULUS II
De Ecclesiae Muneribus


Canon 56 § 1 Ecclesia, ut secundum legem Evangelii exsequatur quam a Christo recepit missionem, triplex munus adimplere debet, videlicet munus omnes gentes docendi, munus sanctificandi in Christum credentes atque munus regendi eos qui ad populum Dei pertinent.

§ 2 Haec Ecclesiae munera, quae quidem omnia cum Sacra Eucharistia cohaerent et ad hoc augustissimum ordinantur Sacramentum, in quo totum bonum spirituale Ecclesiae continetur, ad unum eundemque tendunt finem, ad laudem scilicet Dei hominumque sanctificationem; quem unum finem ut debite prosequantur qui in iisdem implendis habent partem, omnium munerum rectum et legitimum exercitium insimul munere regendi ordinatur.

Canon 57
§ 1 In muneribus Ecclesiae explendis praecipuam partem habent ministri sacri, (qui quidem ipsa ordinatione ad eadem in servitium populi Dei adimplenda donantur potestate,) videlicet Episcopi atque, pro parte sua, presbyteri atque diaconi.

§ 2 Ceteri christifideles, baptismo et confirmatione de munere Christi sacerdotali, prophetico et regali suo modo participes, in iisdem muneribus explendis propriam sibi partem habent atque aptitudine gaudent ut ex commissione hierarchicae auctoritatis ad quaedam officia ecclesiastica exercenda deputentur.

Caput I
De Ecclesiae munere docend
i

Canon 58
§ 1 Ecclesiae, (quippe) cui Christus Dominus fidei depositum concrediderit ut ipsa, Spiritu Sancto assistente, veritatem revelatam sancte custodiret, intimius perscrutaretur, fideliter annuntiaret atque exponeret, officium est et ius nativum, etiam mediis communicationis socialis sibi propriis adhibitis, a qualibet humana potestate independens, omnibus gentibus Evangelium praedicandi.

§ 2 Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia etiam de ordine sociali annuntiare, necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus personae humanae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant.

Canon 59
§ 1 Infallibilitate in magisterio, vi muneris sui gaudet Summus Pontifex(, Collegii Episcoporum Caput,) quando ut supremus omnium christifidelium Pastor et Doctor, cuius est fratres suos in fide confirmare, doctrinam de fide vel de moribus uti divinitus revelatam, credendam definitivo actu proclamat.

§ 2 Infallibilitate in magisterio pollet quoque Collegium Episcoporum: illud infallibile magisterium exercent Episcopi in Concilio oecumenico coadunati quando, ut fidei et morum doctores et iudices, pro universa Ecclesia doctrinam de fide vel de moribus uti divinitus revelatam definitive tenendam declarant; illud exercent quoque per orbem dispersi, communionis nexum inter se et cum Petri successore servantes, quando una cum eodem Romano Pontifice authentice res fidei vel morum docentes, in unam sententiam tamquam definitive tenendam conveniunt; quo quidem ultimo in casu de Episcoporum in docendo consensione, authentica Romani Pontificis declaratione constare debet.

§ 3 Infallibiliter definita nulla intelligitur doctrina, nisi id manifeste constiterit.

Canon 60
Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet fidei deposito Ecclesiae commisso, continentur, et insimul ut divinitus revelata proponuntur, sive ab Ecclesiae magisterio sollemni, sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod scilicet communi christifidelium sub ductu sacri magisterii adhaesione manifestatur.

Canon 61
Non quidem fidei assensus, religiosum tamen obsequium praestandum est
doctrinae, quam sive Summus Pontifex, sive Collegium Episcoporum de fide vel de moribus enuntiat, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu eandem proclamare non intendant.

Canon 62
Episcopi, in communione qui sunt cum Collegii Capite et membris, sive singuli sive in Synodis aut in Conciliis particularibus congregati, licet infallibilitate in docendo non polleant, christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores et magistri; cui authentico magisterio suorum Episcoporum christifideles religioso animi obsequio adhaerere tenentur.

Canon 63
§ 1 Cura Evangelium ubique terrarum annuntiandi seu praedicandi, toti Ecclesiae commissa, ad Corpus Episcoporum imprimis pertinet, quippe quibus omnibus in communi Christus docendi mandatum dederit; singulari modo idem munus Romano Pontifici, successori Petri, demandatum est.

§ 2 Episcopi singuli, utpote fidei praecones et doctores, officium et ius habent Evangelicum nuntium, per se ipsi, populo sibi commisso praedicandi; insuper, quia omnium Ecclesiarum cum ceteris Episcopis sunt sponsores, adiutricem
operam praestare tenentur ut Dei verbum omnibus gentibus nuntietur.

Canon 64
Presbyteri(, utpote Episcoporum cooperatores,) primum habent officium Evangelium Dei annuntiandi; praesertim hoc officio, quoad gregem sibi commissum, tenentur parochi aliique quibus animarum cura concreditur; diaconorum est in diaconia verbi populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inservire.

Canon 65
Cunctis christifidelibus officium est adlaborandi ut nuntius evangelicus diffundatur; ut tamen quis ministerium verbi Dei nomine Ecclesiae
exercere possit, missionem a competenti auctoritate accipere debet, sive facultate specialiter data, sive officio collato cui ipso iure
hoc munus inhaereat.

Canon 66
Ecclesiae competit ius institutionem religiosam et moralem curandi itemque ius erigendi et dirigendi cuiusvis generis et gradus scholas aliaque educationis instituta, in quibus integram institutionem et formationem fide illuminatam iuvenum prosequitur, quos parentes, primi ac praecipui eorum educatores, eisdem concredunt.

Caput II
De Ecclesiae munere sanctificandi


Canon 67
Munus sanctificandi sibi commissum nomine Christi adimplens, Ecclesia hominibus, qui ad sanctitatem in Spiritu vocantur omnes, media partitur sibi
divinitus ad sanctitatem conferendam vel augendam concredita, in sacris praesertim liturgicis celebrationibus.

Canon 68
§ 1 Munus sanctificandi exercent imprimis Episcopi qui, utpote plenitudine sacramenti Ordinis insigniti, sunt magni sacerdotes, mysteriorum Dei praecipui dispensatores, atque totius vitae liturgicae in Ecclesia sibi commissa moderatores, promotores atque custodes.

§ 2 Illud quoque exercent Presbyteri, qui nempe, et ipsi Christi sacerdotii participes, ut Eius ministri sub Episcopi auctoritate, ad cultum divinum celebrandum et populum sanctificandum consecrantur.

§ 3 Diaconi in divino cultu celebrando partem habent, ad normam iuris praescriptorum.

§ 4 In munere sanctificandi propriam sibi partem habent ceteri quoque
christifideles, praeprimis ii qui ministeria receperunt, active in liturgicis celebrationibus, in Eucharistica praesertim, suo modo participando.

Canon 69
§ 1 Praecipua sanctificationis media sunt sacramenta; eorum omnium augustissimum est Sanctissima Eucharistia, ad quam ideo cetera sacramenta, sicut et omnia officia et apostolatus opera, ordinantur.

§ 2 Cum sacramenta, eadem quidem pro universa Ecclesia, ad divinum depositum pertineant et ad vinculum communionis inter christifideles stabiliendum firmandumque magnopere conferant, unius supremae Ecclesiae auctoritatis est probare vel definire quae ad eorum validitatem sunt requisita, atque eiusdem aliusve auctoritatis competentis est decernere quae ad eorum celebrationem, administrationem et receptionem licitam necnon ad ordinem in eorum celebratione servandum spectant.

Canon 70
§ 1 Aliis quoque mediis munus sanctificationis peragit Ecclesia, orationibus scilicet, quibus Deum deprecatur ut christifideles sanctificati sint in veritate, paenitentiae necnon caritatis operibus, quae quidem magnopere ad regnum Christi in animis radicandum et roborandum adiuvant et ad mundi salutem conferunt.

§ 2 Orationem nomine Ecclesiae, praesertim in divino officio persolvendo, peragunt sacerdotes, diaconi, Institutorum vitae consecratae sodales aliique christifideles ex institutione Ecclesiae ad eandem peragendam deputati, immo omnes christifideles sese Ecclesiae ministris adsociantes.

Canon 71
Ad sanctificationem populi Dei fovendam, Ecclesia peculiari et filiali christifidelium veneratione commendat Beatam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem constituit, atque verum et authenticum promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles aedificantur et intercessione sustentantur.

Caput III
De Ecclesiae munere regendi


Canon 72
§ 1 Ecclesiae divinitus commissum est munus christifideles in nomine Christi Pastoris regendi, quo iisdem nempe variis rationibus ad bonum commune procurandum ordinatis auxilium praestatur, ita ut in vita sua revera ut discipuli Christi sese gerere et salutem consequi valeant, et quo insimul rationes definiuntur quae ad rectum et legitimum munerum docendi et sanctificandi exercitium spectant.

§ 2 Qui hoc in Ecclesia funguntur munere, illud explent christifideles
consiliis suasionibus adiuvando ac exemplis sustinendo, opera caritatis pietatisque ordinando atque incepta quae ad caritatem pietatemve exercendam christifideles suscipiunt fovendo ac sustinendo.

§ 3 Ad idem munus explendum Ecclesia omni potestate instructa est (universa) quae ad regimen christifidelium spirituale curandum requiritur (potestate), scilicet (potestate) legislativa, (potestate) exsecutiva atque (potestate) iudiciali; qua quidem potestate qui gaudent eadem tantum ad populum Dei in veritate et sanctitate aedificandum utuntur.

§ 4 Potestate regiminis in Ecclesia gaudent qui gubernationis ministerio divinitus in eadem instructi sunt, atque in eadem exercenda partem habent ii qui eam legitime obtinuerint.

Canon 73
In Ecclesia universa, plena et suprema potestate ad populum christianum regendum ex divina institutione pollent tum Romanus Pontifex tum Collegium Episcoporum, ad normam cann. 29, 31 et 35.

Canon 74
§ 1 Quae a suprema Ecclesiae auctoritate feruntur et promulgantur leges, omnes in universa Ecclesia obligant christifideles pro quibus latae sunt.

§ 2 Eosdem pariter obligant consuetudines universales ad normam iuris a populo christiano introductae et ab auctoritate Ecclesiae suprema approbatae.

§ 3 In eadem suprema potestate legislativa exercenda, nulla persona aut institutum partem habet, nisi quatenus ipsi suprema Ecclesiae auctoritas eam commiserit.

Canon 75
§ 1 Potestatem exsecutivam exercet suprema Ecclesiae auctoritas varios curans administrationis actus ad christifidelium regimen utiles et praesertim providens ut, salvis legibus consuetudinibusque probatis, edantur decreta, quibus exsecutioni mandentur leges, atque instructiones quae legibus maiorem et lucem et efficientiam pariant.

§ 2 Ad hanc potestatem exercendam communiter utitur institutis seu Dicasteriis, praesertim Sacris Congregationibus; quae nomine auctoritatis supremae atque eadem moderante potestatem sibi commissam exercent in bonum omnium Ecclesiarum et in servitium sacrorum Pastorum.

Canon 76
§ 1 Potestatem iudicialem auctoritas Ecclesiae suprema communiter exercet per tribunalia aliave instituta; horum proprium est cognoscere et dirimere causas contentiosas quae attinent ad iura omnia quae in Ecclesia sunt christifidelium et personarum iuridicarum in eadem agnitarum; eorum etiam est cognoscere de violatione legum ecclesiasticarum, in specie de delictis ecclesiasticis in ordine ad sanctiones ad normam legum statutas irrogandas aut declarandas.

§ 2 Romanus Pontifex a nemine iudicatur.

§ 3 Romano Pontifici dumtaxat competit cognoscere et iudicare, per se aut per iudices delegatos, causas, sive contentiosas sive poenales, quae iure ipsi reservantur, aut quas ipse ad suum iudicium advocaverit.

§ 4 Ob primatum Romani Pontificis, integrum est cuilibet christifideli in universa Ecclesia causam suam contentiosam aut poenalem, in quovis iudicii statu, cognoscendam ad Romanum Pontificem deferre vel apud Ipsum introducere, ad normam iuris praescriptorum.

Canon 77
In Ecclesia particulari, Episcopo dioecesano eiusdem pastori proprio per se
omnis competit potestas ordinaria, propria et immediata, quae ad exercitium eius muneris pastoralis requiritur, firma potestate quam sola suprema Ecclesiae
auctoritas habet sibi aut alii auctoritati causas reservandi atque exercitium
potestatis episcopalis moderandi.

Canon 78
In Ecclesia particulari sibi commissa, potestatem legislativam habet et personaliter exercet solus Episcopus dioecesanus, eamque nulla persona nullumve collegium participat et Episcopus non nisi in casibus a suprema Ecclesiae auctoritate expresse statutis alii committere valet; exsecutivam potestatem exercet per seipsum atque per alios ad normam iuris constitutos, qui vicariam qua instruuntur potestatem nomine Episcopi exercent; iudicialem potestatem communiter exercet per tribunalia ad normam iuris constituta, quae quidem nomine Episcopi causas sibi legitime commissas cognoscunt et dirimunt.

Canon 79
§ 1 (Firma manente lege, vi cuius regula generali unius Episcopi dioecesani est, pro sua cuiusque dioecesi, legislativam potestatem exercere,) ut tamen fidei incrementum morumque integritas foveatur atque communis in diversis Ecclesiis particularibus disciplina inducatur vel servetur, Episcopi collegiali modo potestatem legislativam exercent in Synodis, Conciliis particularibus necnon certis dumtaxat in casibus in Episcoporum Conferentiis, ad normam iuris suae Ecclesiae ritualis proprii, firmis quidem semper huius Legis Fundamentalis atque iuris Ecclesiae ritualis proprii praescriptis.

§ 2 Curent Episcopi dioecesani variorum Rituum in eodem territorio munus suum explentes ut, collatis consiliis in periodicis conventibus, unitatem actionis inter diversos Ritus foveant, similem etiam, quantum id sinat proprii Ritus indoles, disciplinam legibus suis inducentes.

Canon 80
§ 1 In munere regendi exercendo cum Episcopis ad normam iuris cooperantur Presbyteri; praesertim in Ecclesia particulari regenda consiliis aliisque modis, iuxta iuris praescripta, Episcopo dioecesano auxilium praestant presbyteri, eidem particulari Ecclesiae incardinati aut addicti (qui sunt).

§ 2 In eodem munere exercendo ad normam iuris cooperantur diaconi, qui in communione cum Episcopo eiusque presbyterio populo Dei inserviunt.

Canon 81
Christifideles laici quoque, ratione baptismatis sui, vocantur ut
Episcopis in populo regendo praestent operam, variaque implere valent officia quae, debita competentia et praestantia si gaudeant, christifidelibus laicis ad normam iuris committi possunt.

Canon 82
§ 1 Ecclesiae competit ut, libere et independenter a quavis humana potestate, regimen christifidelium spirituale curet, atque servatis legibus divinis hierarchicam societatis ecclesiasticae constitutionem ordinet.

§ 2 Uni auctoritati Ecclesiae competenti ius est admittendi eos quibus animus est ad ministerium in Ecclesia se conferre, atque curandi ut apte praeparentur ac instituantur Ecclesiae ministri, ita ut veri animarum pastores efformentur, habiles qui officia sibi in Ecclesia commissa diligenter implere valeant.

§ 3 Uni auctoritati ecclesiasticae competenti ius est, proprium, peculiare et
exclusivum, nominandi, instituendi, atque transferendi Episcopos ceterosque Ecclesiae ministros, secundum leges Ecclesiae proprias.

§ 4 Nemini impedire licet quominus auctoritates ecclesiasticae cum Apostolica Sede, cum aliis auctoritatibus ecclesiasticis et cum christifidelibus libere communicent.

Canon 83
§ 1 Ecclesiae, ut divinum mandatum caritatis erga proximum exsequi valeat simulque ipsa sua actione caritatem praedicet, competit ut, quantum locorum temporumque adiuncta id suadeant, opera caritatis et misericordiae erga egenos et infirmos erigat, atque opera caritativa mutui auxilii, quibus omnimode necessitates humanae subleventur, ordinet.

§ 2 Ecclesia, in procurando bono hominum spirituale, rebus temporalibus eget et utitur, quantum propria eius missio id postulat; quare ipsi ius competit
nativum acquirendi, retinendi atque administrandi ea bona temporalia quae ad fines sibi proprios, praesertim ad cultum divinum ordinandum, ad honestam ministrorum suorum sustentationem necnon ad opera apostolatus vel caritatis exercenda, requiruntur.

Normae Finales

Canon 84
Canones huius Legis Ecclesiae Fundamentalis vim legis habent in universa Ecclesia catholica, pro christifidelibus omnibus.

Canon 85
§ 1 Huius Legis Ecclesiae Fundamentalis canones praevalent ceteris quibuslibet legibus ecclesiasticis sicut et quibusvis decretis vel praescriptis, a quacumque edantur auctoritate; omni vi carent, quatenus canonibus huius Legis Fundamentalis sint contrariae, ceterae leges ecclesiasticae, tum universales quae pro Ecclesia cuiusvis Ritus latae sunt, tum particulares, itemque decreta vel praecepta quaecumque, firmo praescripto can. 87.

§ 2 Quae praescriptis huius Legis Fundamentalis contrariae sunt consuetudines, sive universales sive particulares reprobantur.

§ 3 Ceterae leges ecclesiasticae, a quacumque auctoritate sint latae, et consuetudines probatae, necnon decreta vel praecepta quaecumque, secundum praescripta huius Legis Fundamentalis sunt interpretandae et applicanda(e).
Canon 86
§ 1 Uni Romano Pontifici competit, per se vel per peculiare institutum ab ipso conditum, nullam declarare aliam legem sicut et quodvis decretum vel praeceptum, quae huius Legis Fundamentalis praescriptis sunt contraria, et quidem sive ad petitionem eorum qui se gravatos existiment sive ex officio.

§ 2 A quovis tribunali, in casibus particularibus ipsi submissis, applicatio denegari potest et debet iis legibus, decretis vel praeceptis quae huius Legis Fundamentalis praescriptis contraria probantur.

Canon 87
Auctoritas Ecclesiae suprema, cui quidem uni competit huius Legis canonicae fundamentalisl praescripta abrogare aut iisdem obrogare, non censetur eadem abrogare aut iisdem quaedam obrogare, nisi id expresse et per legem propriam, ad normam iuris promulgatam, manifestet.

Citaat

Geloof is aannemen wat wij niet zien, en de beloning voor geloof is zien wat wij aannemen. Waarheid komt niet tot ons uit de duisternis, maar uit de Zon.
Augustinus

Heilige van de dag

28-10-2007

Judas Taddeus / Simon

 

Zoeken

 

Nieuws

‘Bedrog’ pater Pio is ‘onzinnig’
Katholieke jongeren moeten netwerken vormen
'Allerheiligen is een dag van vreugde'
Guus Meeuwis niet, U2 wel in de kerk
Oostenrijkse dienstweigeraar zalig verklaard
Eucharistieviering met gospelmuziek
Steunbetuigingen pastoor Covemaekers stromen binnen
Tempeliers vrijgepleit door Vaticaan
Da Vinci’s “Laatste Avondmaal” op internet
Tweede wonder op voorspraak van pater Damiaan
President Bosnië op bezoek bij de paus
Parochie De Ark wil bisdom op andere gedachten brengen
Diaken Berg en Terblijt stapt eveneens op
Veel energie, en uiteindelijk een nieuwe parochie
Kardinaal Ruini: 'Zusters moeten bloggen en chatten'
Pastoor A. Penne / Dood en vergeten?
De microfoon in de kerk: Moet ie aan, of toch maar uit?
Nieuwe cursus geloof naast Alpha-cursus
Bijzondere Gemmatuin Sittard behouden
Stadswandeling naar klooster Mariadal

Meer nieuws >>
 
 
 

Pagina opties

A A A


© Isidorusweb 2001-2009 - Aanvullingen? Wijzigingen? Reageer op deze pagina - Disclaimer