Gaudete in Domino
Gaudéte in Dómino semper
íterum díco, gaudéte
modéstia véstra
nóta sit ómnibus homínibus
Dóminus prope est
Nihil sollíciti sítis
sed in ómni oratióne
petitiónes véstrae
innotéscant apud Déum
Benedixísti, Dómine
térram túam
avertísti captivitátem Jácob
Glória Pátri, et Fílio
et Spirítui Sáncto
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper
et in saécula saeculórum. Amen.
Gaudéte in Dómino semper
íterum díco, gaudéte
modéstia véstra
nóta sit ómnibus homínibus
Dóminus prope est
Nihil sollíciti sítis
sed in ómni oratióne
petitiónes véstrae
innotéscant apud Déum.