Stabat Mater
Terug naar de online liedbundel
Stabat Mater dolorosa
juxta Crucem lacrimosa.
dum pendebat Filius.
Cujus animam gementem,
contristatam et dolentem
pertransivit gladius.
O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
Mater Unigeniti!
Quae maerebat et dolebat,
Et tremebat, cum videbat
Nati poenas inclyti.
Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si videret
in tanto supplicio?
Quis non posset contristari,
piam matrem contemplari
dolentem cum Filio?
Pro peccatis suae gentis
Jesum vidit in tormentis
et flagellis subditum.
Vidit suum dulcem Natum
morientem desolatum,
cum emisit spiritum.
Eja, Mater, fons amoris,
me sentire vim doloris
fac ut tecum lugeam.
Fac ut ardeat cor meum
in amando Christum Deum
ut sibi complaceam.
Sancta Mater, istus agas,
Crucifixi fige plagas
cordi meo valide.
Tui nati vulnerati,
iam dignati pro me pati,
poenas mecum divide!
Fac me vere tecum flere,
Crucifixo condolere,
donec ego vixero.
Juxta crucem tecum stare
et me tibi sociare
in planctu desidero.
Virgo, virginum praeclara
mihi jam non sis amara
fac me tecum plangere.
Fac ut portem Christi mortem,
passionis eius sortem
et plagas recolere.
Fac me plagis vulnerari
Cruce had inebriari
Ob amorem Filii.
Inflammatus et accensus
per te Virgo sim defensus
in die judicii.
Fac me cruce custodiri
Morte Christi praemuniri
Confoveri gratia
Quando corpus morietur
fac ut animae donetur
paradisi gloria.
Amen.