Ubi Caritas
Ubi caritas est vera, Deus ibi est
Congregavit nos in unum Christi amor
Exsultemus et in ipso iucundemur
Timeamus et amemus Deum vivum
Et ex cirde diligamus nos sincero
Ubi caritas est vera, Deus ibi est
Simul ergo cum in umum congregamur
Ne nos mente dividamur, caveamus
Cessent iurfia maligna, cessent lites
Et in medio nostro sit Christus Deus
Ubi caritas est vera, Deus ibi est
Simul quoque cum beatis videamus
Glorianter vultum tuum, Christe Deus:
Gaudium, quod est immensum, atque probum
Saecula per infinita saeculorum