Lauda Sion
Lauda Sion, Salvatórem
lauda ducem et pastórem
in hymnis et cánticis
Quantum potes, tantum aude:
quia major omni laude
nec laudáre sufficit
Laudis thema speciális
panis vivus et vitális
hódie propónitur
Quem in sacrae mensa caenae
turbae fratrum duodénae
datum non ambígitur
Sit laus plena, sit sonóra
sit jucúnda, sit decóra
mentis jubilátio
Dies enim solémnis ágitur
in qua mensae prima recólitur
hujus institútio
In hac mensa novi Regis
novum Pascha novae legis
Phase vetus términat
Vetustátem novitas
umbram fugat véritas
noctem lux elíminat
Quod in cona Christus gessit
faciéndum hoc expréssit
in sui memóriam
Docti sacris institútis
panem, vinum in salútis
consecrámus hóstiam
Dogma datur Christiánis
quod in carnem transit panis
et vinum in sánguinem
Quod non capis, quod non vides
animósa firmat fides
praeter rerum órdinem
Sub divérsis speciébus
signis tantum, et non rebus
latent res exímiae
Caro cibus, sanguis potus
manet tamen Christus totus
sub utráque spécie
A suménte non concísus
non confráctus, non divísus:
integer accípitur
Sumit unus, sumunt mille:
quantum isti, tantum ille:
nec sumptus consúmitur
Sumunt boni, sumunt mali:
sorte tamen inaequáli
vitae vel intéritus
Mors est malis, vita bonis:
vide paris sumptiónis
quam sit dispar éxitus
Fracto demum sacraménto
ne vacilles, sed meménto
tantum esse sub fragménto
quantum toto tégitur
Nulla rei fit scissúra:
signi tantum fit fractúra:
qua nec status, nec statúra
signáti minúitur
Ecce panis Angelórum
factus cibus viatórum:
vere panis filíorum
non mitténdus cánibus
In figúris praesignátur
cum Isaac immolátur:
agnus Paschae deputátur:
datur manna Pátribus
Bone pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserére:
tu nos pasce, nos tuére:
tu nos bona fac vidére
in terra vivéntium
Tu, qui cuncta scis et vales:
qui nos pascis hic mortáles:
tuos ibi commensáles
cohaerédes et sodáles
fac sanctórum cívium
Amen.