Te Deum
Terug naar de online liedbundel
Te deum laudamus
Te dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli,
tibi caeli: et universae Potestates.
Tibi Cherubim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus:
Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
majestates gloriae tuae.
Te gloriosus
Apostolorum chorus.
Te Prophetarum
laudabilis numerus.
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbum terrarum
sancta confitetur Ecclesia.
Patrem immensae majestatis:
Venerandum tuum, verum,
et unicum Filium.
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe, tu Patris
sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum
suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus
regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes,
in gloria Patris.
Judex crederis, esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni,
quos pretioso
sanguine redemisti.
Aeterna fac
cum Sanctis tuis in Gloria numerari.
Salvum fac populum tuum Domine,
et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos,
et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies, benedicimus te,
et laudamus nomen tuum in saeculum saeculi.
Dignare Domine
die isto sine peccato nos custo dire.
Miserere nostri Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos,
quem admodum speravimusin te.
In te Domine speravi
non confundar in aeternum.