|
Magnificat
Magnificat anima mea Dominum
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Quia respexit humilitatem ancillae suae
Ecce enim ex hoc beatam mei dicent omnes generationes
Quia fecit mihi magna qui potens est: Et sanctum nomen eius
Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum
Fecit potentiam in brachio suo
Dispersit superbos mente cordis sui
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes
Suscepit Israel puerum suum
recordatus misericordiae suae
sicut locutus est ad patres nostros
Abraham et semini eius in saecula.
|